CATTUS seu CATUS

CATTUS seu CATUS
CATTUS seu CATUS
vinea. Vegetius, l. 4. c. 15. Vineas dixerunt Veteres, quas nunc militari barbaricoque usu Cattos vocant. Sic dictae nempe vineae hae seu plutei, quod sub illis miles in morem felis, quem Cattum vulgo dicunt, sub insidiis lateat. Monachus Vallis Sarnaii in Hist. Albig. c. 42. Machinam quandam parvam, quae linguâ vulgari Catus dicitur, faciebat diu ad suffodiendum murum. Aimoinus Histor. l. 3. c. 71. Erant carri vimineis cratibus tabulisque tecti ligneis, in quibus latentes milites fundamenta suffoderent murorum. Την` ἀπὸ τῶ ῥάβδων ςτοὰν, vocat Procopius, Gothicor. l. 2. c. 19. Vide Porrenarium in Felicitate Patav. l. 5. c. 5. Matthaeum Parisium A. C. 1226. Iac. de Vitriaco Histor. Orient. passim, Alios et supra in voce Cattae. Guil. Britto, Philipp. l. 7. apud Car. du Fresne.
Huc faciunt reptare Catum, tectique sub illo
Suffodiunt murum, etc.
Hinc Catafalco, Italis machina illa, quam Chafaux Galli dicunt, quasi Chatfaux, ut observavit idem Car. du Fresne ad Ioinvillam, cum non cata vel catus sit, sed speciem saltem illius referat. Vide quoque infra, in voce Murilegus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MURILEGUS — apud Guil. Britonem Philippidos l. 1. Cratibus interea, pluteis et robore crudô Murilegus struitur, sub quo secura lateret, Dum studet instanter fossas implere iuventus: Machniae bellicae species est, quae alias Catus, seu Cattus: Ita etiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”